- VOCIFERATIO
- VOCIFERATIOGraec. Α᾿ναφώνησις, inter exercitationes Antyllo, apud Oribasium, memorata, tum morborum diversorum curationi tum vocis ipsius cultui, multum idonea visa est: quemadmodum Aetius Amidenus, l. 1. Ser. 1. c. 5. et Avicenna Arabs l. 1. fen. 3. doc. 2. c. 2. etiam testantur. Interim neque Athleticae neque Militari disciplinae studiosis, necessaria Mercuriali videtur: Licet et Athletas in certaminibus et Milites in pugnis conserendis, câ non sine utilitate usos legamus. Quemadmodum Caesar, de bello Civ. l. 3. c. 92. haud frustra antiquitus fuisse institutum scribit, ut in bello committendo signa undique concinerent, clamoremque umversi tollerent, quibus rebus et hostes terreri et suos incitari existimaverint. Duo itaque solum hominum genera Vocis exercitationi inprimis operam dedisse reperimus, Histrionicae professores et Medicorum Gymnasticos. Priores enim, sub quibus Praecones, Choristae, Tragoediarum aliarumque fabularum recitatores, nec non Vocibus certantes comprehenduntur, Vociferationibus exerceri consuevisse, testis est Plato, in Ione et Aristoteles, Problem. 11. et 19. partic. ubi legimus Phrynichi, nec non antiquioribus remporibus, Tragoedias, Comoedias, Dithyrambos atque Leges ipsas, cantu recitari consuevisse; eo quod Vocis exercitatio tantae existimationis fuit, ut publicae Vociferationis certamina, a Cael. Aureliano, l. 5. Chro. c. ult. sub Agonisticae modulationis nomine intellecta, propositis Victori praemiis, instituerentur. Quem morem, usque ad Galeni tempora perdurâsse, ex eo coniciunt eruditi, quod, l. 7. de Med. compos. sec. loc. multa is medicamenta recenset, quibus antiquiores Medici in iis, qui voce contendere debebant, rum ante tum post certamen, fuerint usi. Sicut idem, suâ tempore, Phonascos omnes, Citharoedos scil. Praecones, nec non Comoediam ac Tragoediam personatos repraesentantes; qui magnâ vocis contentione utebantur, si quando vocem oblaesissent, balneis multis et cibis levibus atque laxantibus uti solitos docet. E quibus verbis intelligere est, non modo Histrionicae Professores, voce et cantu, quod dixit Plato in Ione, simpliciter in recitandis dramatibus, rhapsodiis alisque, verum etiam altâ voce usos: atque eâ interdum uniformi, interdum variâ ac mutatâ, velut in Tragoedia ad maeroris calamitatisque magnitudinem augendam factum fuisse olim, testatur Aristoteles, 19. partic. Probl. 6. Quare nemini mirum esse debet, quod Corn. Celsus, l. 7. c. 25. memoriae prodidit, apud nonullos morem fuisse, vocis gratiâ Adolescentulos infibulare; ut a Venere, quâ summopere illa labefactatur, abstinerent: quo de ritu diximus supra suô locô. Dicta autem ars haec Phonascia Theophrasto est, eiusque Magistri Phonasci, de qua voce vide quoque supra. Locum quod attinet, Graecos aeque ac Romanos imagine theatri locum quendam constructum habuisse, Odeum dictum, in quem deferrentur Poemata, priusquam in Theatro agerentur, et ex quo certamina spectarentur Musica, scribit Pausanias in Atticis. Atque in hocvidentur Vocis hae exercitationes peractae; quandoquidem Suetonius Neronem, c. 12. Musicum certamen instituisse, Domitianumque Odeum, ubi praeter Citharoedos, Chorocitharistae atque Psallocitharistae certarent, excitavisse seribit. Interim et alibi quoque, inprimis in Gymnasiorum exedris, ubi Philosophi ac Rhetores disputare soliti, Veter. Vociferationibus certâsse videntur, cum ad formandam excolendamque vocem, alios in locis concavis, alios prope maris littora, ut de Demosthene fertur, vociferari, legerecantareque consuevisse legamus, quem Demosthevem, cum lingua ob spiritus imbecillitatem haesitaret, Neoptolemo Histriont decem milia drachmarum numerâsse, ut eum unô spiritu versuum periodos proferre saceret, auctor est Plut. de X. Orat. Finis fuit multiplex: Exercebantur enim Vociferationes, vel nt in Choris, in Sophistarum ac aliorum ad hoc institutis certaminibus, in Dithyrambis, τους ἀντιςτροφους sive adversarios superarent; vel ut in Scena et Theatro quisque munere suô cum laude fungeretur. Modus talis a Caelio Aureliano, c. de Futore proditur: Principia leni voce promebantur, Narratio vero et demonstrationes exstentâ atque maiore, ium Epilogus demissâ et indulgenti. Anthyllus ita prolixius, Cum alvus defecerat, inquit, primo leniter fricabantur, ac praecipue inferiores partes faciesque spongiâ aut madefiebat aut abluebatur; deinde prius sensim ac per inter valla mediocria loqui incipiebant, nonnumquam prius deambulabant, post vero ad vociferationem accedebant, in qua doctrinae expertes ea dicebant, quorum meminerant, quaeve clara et multas habere lenitatis atque asperitatis mutationes videbantur. Sin autem versus sciebant, Iambicos dicebant, et tertius locus Elegiae dabatur: quartus modulis et numeris, atque in his omnibus praestantius iudicabatur memoriâ recitare quam legere, Et, ut admonuit Plutarchus, l. de valetud. tuenda, mediocribus potius, quam nimis commotis Vociferationibus et iurgiosis clamoribus uti. Inprimis vociferabantur, vocem, quam gravissimts fieri sonis poterat, producendo, tum ad acutissimos eam redigendo, deinde, cum non multum in acuto sono permansum foret, retro vicissim reflectebant, paulatim vocem diminuendo, donec ad gravissimam, a qua ductum initium, revertebantur. Quae omnia agebant tam accumbentes, quam sedentes ac stantes, ut proin loca ampla huiusmodi exercitationi minime necessaria iudicaverit Socrates. Eodem pertinet, quod de Nerone Principe narrat Plinius, l. 34. c. 18. eum laminâ pectori impositâ sub ea, Cantica exlamantem alendis vocibus demonstrâsse rationem. Plura de hac Vociferatlone seu Anaphonesi, vide apud Mercurialem, de Arte Gymn. l. 3. c. 7. ubi de Gemitu quoque varia addit: et exactius de 6. distinctis Vocis Exercitationibus, Vociferatione, Cantu, Lectione, Sermone, Risu atque Fletu, partim ibid. partim. l. 6. c. 5. et 6. Addantur pauca de Tragoedis, quos, quod huic uni rei vel maxime studerent ut vastâ voce vociferarentur potius, quam loquerentur, ἀπελέκυτον φωνὴν ἔχειν καὶ φλοιοῦμεςτὴν, dicebat Crantor, teste Laertio: ὀξὺ καὶ διάτορον βοᾶν, Dion Chrysostomus, Serm. 4. de Regno, Demosthenesque proprerea φωνασκίας ἐπίδειξιν obicit Aeschini, quem histrionem fuisse, et τροιταγωνιςτὴν docet idem περὶ ςτεφάνου, et περὶ παραπρεσβ. Vide Desid. Heraldum, ad Arnob. l. 7. Quaedam item, ex Lipsio, Cent. 3. Epist. 59. de Cursoribus: ubi de Regibus Ingis, in vasto Novi Orbis tractu Pervano, memorat, locô Cursorum habere illos homines, quibus casulae dispositae, per publicas Regni vias, dimidiati milliaris quam que intervallô, in quibus duo Cursores, cum sua quisque Uxore agant. Re vero aliquâ nuntiandâ, ad primum illum voce deferri, quidquid hoc sit: quem cursu intentô a sua casula ad proximam pergentem, iamque viciniotem, altâ voce vociferarihocque ipsum inclamare; quod accipiens alter similiter pergat ad proximam, ac sic per manus d fines Regni, tantâ celeritate, ut omnium equorum cursum ab iis superatum Hispani Scriptores fateantur. Nec absimilem rationem Galli, usurpabant olim, de quibus sic Caesar, l. 7. c. 3. Ubi maior atque illustrior res incidit, clamore per agros regionesque significant: hunc alii deinceps excipiunt, et proximis tradunt, ut tunc accidit. Nam quae Genabi Oriente Sole erant gesta ante primam confectam vigiliam, in finibus Arvernorum sunt audita: quod spatium est millium passuum circiter 160. De Persis quoque Diodorus Siculus in rebus Eumenis, l. 19. Persis, inquit, pleraque montana est, et vallibus interrupta in montibus, opportunis locis speculae sunt, in quibus consistunt homines maxime vocales. Speculae autem ita divisae, quantum vox ab una ad alteram venire et excipi potest. Re igitur nuntianda unus inclamat proximo, ille alteri, et sic deinceps per omnes Satrapias Regni, ad extrema eius. Et hôc modô, cum Eumenes milites et arma expediret. quosdam Persarum, qui 30. dierum spatiô aberant, eôdem illô die hoc cognovisse, addit. Quem Vociferationis usum adiungere liceat iis, quos ex Hieron. Mercuriali supra adduximus. Nec omittenda Veterum superstitio, qui Lunam, quoties deficiebat, laborare rati, dissonô aeris crepitu, de quo vide supra voce Tinnitus; et immanibus vociferationibus, eam iuvare conabantur: rationem moris reddente Alexandrô Aphrod. Probl. 45. at improbante Auctore de Rectitud. Catholicae conversat. apud Augustin. Tom. IX. f. 789. Nullus quando Luna obscuratur, vociferare praesumat, quia certis temporibus, Deo iubente, obscuratur. Verum cum apud Christianos quoque altius radicem fixisset, Burchardus Wormaciens. Episcop. furiosas huiusmodi exclamationes exercentibus duorum annorum paenitentiam im posuit, ut videre est Decret. l. 10. c. 33. et de Paenitentia, l. 19. p. 269.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.